Logo stowarzyszenia Lepsza Demokracja i link do strony domowej

§ 25 Statutu LD mówi: 1. Członkinie i członkowie realizują cele statutowe Stowarzyszenia, działając w zespołach lub grupach lokalnych.

W tej chwili działają następujące zespoły i grupy:

Zespoły zadaniowe:

Zespoły wewnętrzne:

Principio advertendum nobis est, globosum esse mundum, sive quòd ipsa forma perfectissima sit omnium, nulla indigens compagine, tota integra : sive quòd ipsa capacissima sit figurarum, quæ compræhensurū omnia, & conservaturū maxime decet: sive etiam quòd absolutissimæ quæq mundi partes, Solem dico, Lunam & stellas, tali forma conspiciantur: sive quòd hac universa appetāt terminari. quod in aquæ guttis cæterisque liquidis corporibus apparet, dum per se terminari cupiunt. Quo minus talem formam cœlestibus corporibus attributam quisquam dubitaverit.

TErram quoq globosam esse, quoniam ab omni parte centro suo innititur. Tametsi absolutus orbis non statim uideatur, in tanta montiū excelsitate, descensuq vallium, quæ tamen universam terræ rotunditatem minime variant. Quod ita manifestū est. Nam ad Septentrionem undequaq commeantibus, vertex ille diurnæ revolutionis paulatim attollitur, altero tantundem ex adverso subeunte, pluresq stellæ circum Septentriones videntur nō occidere, & in Austro quædam amplius non oriri. Ita Canopum non cernit Italia, Ægypto patentem. Et Italia postremam fluvἥ stellam videt, quam regio nostra plagæ rigentioris ignorat. E contrario in Austrum transeuntibus attolluntur illa, residentibus ἥs, quæ nobis excelsa sunt. Interea & ipsę polorum inclinationes ad emensa terrarum spacia eandem ubiq rationem habent, quod in nulla alia quàm sphærica figura contingit. Unde manifestū est, terram quoq verticibus includi, & propter hoc globosam esse. Adde etiã, quòd defectus Solis & Lunæ uespertinos Orientis incolæ non sentiūt: neq matutinos ad occasum habitantes: Medios autem, illi quidē tardius, hi uero citius uidēt. Eidem quoq formæ aquas inniti à nauigātibus depręhēnditur: quoniā quæ è navi terra nō cernitur, ex summitate mali plerumque spectatur.

At uicissim si quid in summitate mali fulgens adhibeatur, à terra promoto nauigio, paulatim descendere uidetur in littore manentibus, donec postremo quasi occiduum occultetur. Constat etiam aquas sua natura fluentes, inferiora semper petere, eadem quæ terra, nec à littore ad ulteriora niti, quàm conuexitas ipsius patiatur. Quamobrem tanto excelsiorem terram esse conuenit, quæcunq ex Oceano assurgit.

Quomodo terra cũ aqua unum globũ perficiat. Cap. III.

HUic ergo circumfusus Oceanus maria passim profundens, decliuiores eius descensus implet. Itaque minus esse aquarum quàm terræ oportebat, ne totam absorberet aqua tellurem, ambabus in idem centrum contendentibus grauitate sua, sed ut aliquas terræ partes animantium saluti relinqueret, atque tot hincinde patentes insulas. Nam & ipsa continens, terrarumque orbis, quid aliud est quam insula maior cæteris? Nec audiendi sunt Peripateticorum quidã, qui uniuersam aquam decies tota terra maiorem prodiderūt.

Quòd scilicet in transmutatione elementore ex aliqua parte terræ, decem aquarum in resolutione fiant, coniecturam accipientes, aiuntq terram quadantenus sic prominere, quod nõ undequaq secundum grauitatem æquilibret cauernosa existens, atq aliud esse centrum grauitatis, aliud magnitudinis. Sed falluntur Geometrices artis ignorantia, nescientes quòd neq septies aqua potest esse maior, ut aliqua pars terræ siccaretur, nisi tota centrum grauitatis euacuaret, daretq locum aquis, tanquam se grauioribus. Quoniam sphæræ ad se inuicem in tripla ratione sunt suorum dimetientium. Si igitur septem partibus aquarum terra esset octaua, diameter eius nõ posset esse maior, quàm quæ ex centro ad circumferentiam aquarum: tantũ abest, ut etiã decies maior sit aqua. Quòd etiam nihil intersit inter centrum grauitatis terræ, & centrum magnitudinis eius: hinc accipi potest, quòd conuexitas terræ ab oceano expaciata, non continuo semper intumescit abscessu, alioq arceret quàm maxime aquas marinas, nec aliquo modo sineret interna maria, tamq uastos sinus irrumpere.

Rursum à littore oceani non cessaret aucta semper profunditas abyssi, qua propter nec insula, neс scopulus, neс terrenum quidpiam occurreret nauigantibus longius progressis. Iam uero constat inter Ægyptium mare Arabicumq sinum uix quindecim superesse stadia in medio ferè orbis terrarum. Et uicissim Ptolemæus in sua Cosmographia ad medium usq circulum terram habitabilem extendit, relicta insuper incognita terra, ubi recētiores Cathagyam & amplissimas regiones, usq ad LX. longitudinis gradus adiecerunt: ut iam maiori longitudine terra habitetur, quàm sit reliquum oceani. Magis id erit clarum, si addantur insulæ ætate nostra sub Hispaniarum Lusitaniæq Principibus repertæ, et præsertim America ab inuentore denominata nauium præfecto, quam ob incompertam eius adhuc magnitudinem, alterũ orbem terrarum putant, præter multas alias insulas antea incognitas, quo minus etiã miremur Antipodes siue Antichthones esse. Ipsam enim Americam Geometrica ratio ex illius situ Indiæ Gangeticæ è diametro oppositam credi cogit.

Talem quippe figurã habere terram cum circumfluentibus aquis necesse est, qualem umbra ipsius ostendit: absoluti enim circuli circumferentἢs Lunã deficiētem efficit. Non igitur plana est terra, ut Empedocles et Anaximenes opinati sunt: neq Tympanoides, ut Leucippus: neq Scaphoides, ut Heraclitus: nec alio modo caua, ut Democritus. Neq rursus Cylindroides ut Anaximãder: neq ex inferna parte infinita radicitus crassitudine submissa, ut Xenophanes, sed rotũditate absoluta, ut Philosophi sentiũt.

Quòd motus corporum cœlestium sit æqualis ac circularis, perpetuus, vel ex circularibus compositus. Cap. IIII.

POst hæc memorabimus corporum cælestium motum esse circularem. Mobilitas enim Sphæræ, est in circulum volvi, ipso actu formam suam exprimentis in simplicissimo corpore, ubi non est reperire principium, nec finem, nec unum ab altero secernere, dum per eadem in seipsam movetur. Sunt autem plures penes orbium multitudinem motus.

Apertissima omnium est cotidiana revolutio, quam Græci νυχθήμερον vocant, hoc est, diurni nocturnique temporis spacium. Hac totus mundus labi putatur ab ortu in occasum, terra excepta. Hæc mensura communis omnium motuum intelligitur, cum etiam tempus ipsum numero potissimum dierum metimur. Deinde alias revolutiones tanquam contranitentes, hoc est, ab occasu in ortum videmus, Solis inquam, Lunæ et quinque errantium. Ita Sol nobis annum dispensat, Luna menses, vulgatissima tempora: Sic alii quinque planetæ suum quisque circuitum facit. Sunt tamen in multiplici differentia: Primum, quòd non in eisdem polis, quibus primus ille motus obvolvuntur, per obliquitatem signiferi currentes. Deinde, quòd in suo ipso circuitu, non videntur æqualiter ferri, nam Sol et Luna, modo tardi, modo velociores cursu deprehenduntur. Cæteras autem quinque errantes stellas, quandoque etiam repedare et hinc inde stationes facere cernimus. Et cum Sol suo semper et directo itinere proficiscatur, illi variis modis errant, modo in Austrum, modo in Septentrionem evagantes, unde planetæ dicti sunt. Adde etiam quòd aliquando propinquiores terræ fiunt et Perigæi vocantur, alias remotiores et dicuntur Apogæi.

Fateri nihilominus oportet circulares esse motus, vel ex pluribus circulis compositos, eo quòd inæqualitates huiusmodi certa lege, statisque observant restitutionibus, quòd fieri non posset, si circulares non essent. Solus enim circulus est, qui potest peracta reducere, quemadmodum, verbi gratia: Sol motu circulorum composito dierum et noctium inæqualitatem, et quatuor anni tempora nobis bis reducit, in quo plures motus intelliguntur. Quoniam fieri nequit, ut cœleste corpus simplex uno orbe inæqualiter moveatur. Id enim evenire oporteret, vel propter virtutis moventis inconstantiam, sive asciticia sit, sive intima natura, vel propter revoluti corporis disparitatem. Cum vero ab utroque abhorreat intellectus, sitque indignum tale quiddam in illis existimari, quae in optima sunt ordinatione constituta: consentaneum est æquales illorum motus apparere nobis inæquales, vel propter diversos illorum polos circulorum, sive etiam quòd terra non sit in medio circulorum, in quibus illa volvuntur, et nobis à terra spectantibus horum transitus syderum accidat ob inæquales distantias propinquiora seipsis remotioribus maiora videri, (ut in opticis est demonstratum) sic in circumferentiis orbis æqualibus ob diversam visus distantiam apparebunt motus inæquales temporibus æqualibus.

Kategoria 2